DIDEMARII

DIDEMARII
DIDEMARII
apud Commodian. de Simulacris Deorum,
Deludunt vos pauci scelerati,
Extricare suam dum quaerunt vitam,
Subornant aliis esse sub mysterio, falsum
Indissimulantes, concussi Numine quodam,
Maiestatemque colunt et se sub figura fatigant.
vidistis saepe Didemarios, quali fragore
Lusorias ineant, dum surias fingere quaerunt,
Aut cum dorsa sua allidunt parca bipenne,
Cum doctrina sua servant, quod cruore sanant.
Forsan Dindymarii sunt, Rheae s. Cybeles, quam Dindymen et Δίνδυμύνην vocabant, a Dindymo Phrygiae monte, ubi ei sacra fiebant, cultores ac Sacerdotes, alias Galli quoque, quia castrati: et Corybantes dicti, quod, cum insaniam ac belluinam quandam rabiem imitarentur, capita insanorum more proicerent, cuiusmodi Didemarii lusorias facere indicantur a Commodiano, Car. du Fresne Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”